Rozmiar: 15909 bajtów

- 83 -

1306, August 31. Breslau.

Bischof Heinrich von Breslau bestätigt die Stiftung des Ritters Dirsko von Baitzen.

(I)n nomine domini amen. Nos Heinricus dei gracia episcopus Wratizlaviensis notum esse volumus universis presentem paginam inspecturis, quod religiosi viri fratres Paulus prior et Nycolaus subprior monasterii de Kamenz ex parte conventus fratrum de Kamenz super quadam pia donatione monasterio suo facta per dominum Dyrsconem de Bycen militem pie memorie instrumentum quoddam de vero ipsius domini Dyrzchonis sigillo pendente munitum, non cancellatum, non abolitum, nec in parte sui aliqua viciatum exhibuerunt coram nobis in hec verba: - No. LXXXII. - Unde quia predicti fratres ex parte abbatis et conventus monasterii predicti de Kamenz predictam donacionem ratificari petierunt a nobis et nostris eciam litteris confirmari; nos donationem eandem predicto conventui fratrum de Kamenz factam legitime, prout superius est expressum, ratam habentes et gratam ipsam presentis scripti patrocinio confirmamus. Datum Wratizlavie II. Kalendas Septembris anno domini M°.CCC°. sexto presentibus dominis: magistro Jacobo preposito, Waltero scolastico, Nicolao de Banz canonico nostre Wrat. ecclesie, Petro archidiacono Glogoviensi et multis aliis. In testimonium et evidentiam omnium premissorum sigillum nostrum presentibus duximus apponendum.

Or. Perg. An gelbseidnen Fäden das bischöfliche S. (s. No. LXXXI.) mit Rücksiegel (Adler mit nach rechts gewendetem Kopfe, ein Spruchband in den Fängen haltend. Umschrift: † S. HENRICI DE GRA EPI WRAT.), in braunem Wachs.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów